Actus Apostolorum*

Caput 2: 6

facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
(* Traductions européennes)

Glose

Confusa.Confusio ista confusioni linguarum opponitur, a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humanae superbiae respondet.Unusquisque.Linguae omnes dicuntur esse septuaginta duae: unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi, ut numerus praedicatorum concordaret numero linguarum.